monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 7
Postquam grandiuscula esse coeperit, et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines, pergat ad templum veri Patris cum parentibus suis; sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum, et nusquam alibi reperiant , nisi in adyto Scripturarum, Prophetas et Apostolos de spiritualibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo reperit, et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria eius filiae regis ab intus . Loquatur et ipsa dilecto , caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum . Nunquam exeat foras, ne inveniant eam qui circumeunt civitatem; ne percutiant et vulnerent, et auferant theristrum pudicitiae, et nudam in sanguine derelinquant: quin potius cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus, et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos .